TELAMONTIUM

TELAMONTIUM
TELAMONTIUM
German. Tellsperg, quasi oppidum vel mons Teli, in agro Raurico, ad fluv. Birsam, ubi Sornae fluviolô augetur, occurrit: cum arce. Hîc Gallici sermonis initium. Urbs cum arce terraemotu corruit A. C. 1356. fuitque olim sub propriis dominis, nomine Spenderis, hodie Episcopo Basiliensi paret, cuius hereditarii Mareschalli priore sfuêre. Nunc proxima vallis, Delspergerthal, quam, ut et Monasteriensem proximam, ingressi Bernenses, quibus tum bellum cum Episcopo, longe lateque omnia vastârunt, petraeâ Portâ perruptâ, A. C. 1376. causa belli fuit incendium Biennae urbi sn Rpidvopo onlsyum. Dyumpg. de Rauracis, c. 17. Ager circa oppidum ad portam usque Petraeam paulo asperior est, quam ut frumentum proferat, hordeô aestivô exceptô, unde agricolis acerosô pane, praecipue autem lacte et caseô, qui illic praestantes fiunt, victitandum est. Christ. Urstisius Epitom. Histor. Basiltens.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • GRANDIS-VALLIS — in Raurica, ubi Monasterium Monster in Granvalt, a divo Germano, Optardi viri apud Treviros nobilissimi filio, erectum: qui et supta Telamontium angustias eas, per quas Birsa prope Rennendorff cautibus exaspetate exit, patefecisse dicitur. Ibi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”